monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 8. <<<     >>> 10.

9. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Tuguriolum Hilarionis.
2 - Igitur a sexto decimo usque ad vicesimum suae aetatis annum, aestus et pluvias brevi tuguriunculo declinavit, quod iunco et carice texerat.
3 Exstructa deinceps brevi cellula, quae usque hodie permanet, altitudine pedum quinque, hoc est statura sua humiliore, porro longitudine paulo ampliore, quam eius corpusculum patiebatur, ut sepulcrum potius, quam domum crederes.